- STUPIDI
- STUPIDIapud Arnob. l. 7. mimi ac γελωτοποιοὶ: quod in iis quidam stupidorum partes agebant: rarditatem simulabant et idcirco salapittis quandoque obiurgabantur. Talis ille, qui praesente Antoninô Philosophô in scena nomen adulteri uxoris a Serva cum quaesivislet, et ille dixisset ter Tullus, non detinebat tamen quaerere, respondeme illô, Iam dixi ter, Tullus dicitur: alludens ad nomen Tertulli, qui inter adulteros Faustinae erat, ab Imperatore prandens cum uxore deprehensus. Atque hos, ut et coeteros γελωτοποιοὺς, capite penitus rasô fuisle ex Artemidoro vidimus supra, ubi de Radendi more. Firmat id Iuvenalis Sat. 5. v. 171.—— Omnia fereSi potes, et debes pulsandum vertice rasôPraebebis quandoque caput —Coeterum, qui naturâ tales, asinimarum autium ostensione, a Veteribus deridebantur; sicut improbi et obsceni mediô digitô exsertô, vel manibus in obscenum formatis modum: de cuiusmodi digitorum ad deridendum formationibus, vide supra, ubi de Digitis, item voce Sanna; uti de Stupore morionum in delitias adhibito, voce Moriones; de Stupore, Muhammedicae superstitionis arcano, ubi de Muhammede; de flore nomen a Stupore nactô, voce Narcissus; de pisce stuporem inferente, Torpedo: de Stupore autem Magicis Artibus immislo, vide Nodus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.